- ASTYAGES alter
- ASTYAGES alterqui communiter Darius Medus, prioris frater, Rex Medo-Persicus I. fuit. Credibile enim est, Cyaxarem I. utriusque patrem, Seythicarum graslationum iam satagentem, Persas, a Phraorte subactos, sed impatientius iugum ferentes, Dario fil. cum potestate tituloque regio, coercendos tradidisle. S. Hieronym. certe, Scythas sub Dario Rege Medorum Orientem tenuisse captivum, in Epit. Fabiae, et Suidas, Thaletem sub Dario Solis eclipsim contigisse, in Θαλ. scribunt: quae ambo sub Cyaxare Medo contigisle notum. Susa expugnavit annô Nabonass. 161. Hierosolymitanae desolationis annô 21. qui proin primus annus Darii filii Assueri, de semine Medorum, quo regnavit super regnum Chaldaeorum, dicitur, Dan. c. 9. v. 1. urbe enim hâc expugnatâ, Chaldaei totâ Susianâ exuti, et ditio Medo-Persica, cuius terminus hactenus Elymais erat, ultra Eulaeum amnem, qui Susianen Babyloniae ab ea dividebat, protensa est. Vide ex profanis Aeschylum in Persis, ex Sacris Scriptoribus Ieremiam c. 51. v. 31. Danielem c. 5. v. 28. et c. 8. v. 2. Esdr. c. 4. v. 9. Sic captis Susis, Darius Danielem Prophetam qui primum praepositus fuerat Magis Chaldais, dein Portae Regis, i. c. Portae Eulaet, seu Telonio Susiano, aslumptum secum duxit in Mediam, eumque in maximo honore apud se habuit. Ioseph. Iud. Ant. l. 10. c. 12. Post haec cum esset LXII. annos natus, regnis sui rationem iniit, et constituit super Regnum Satrapas CXX. hisque tres Eparchos, quorum unus Daniel praeposuit: qui post mortem Darii Babylonem reperiit, vixitque ibi sub Balthasare Rege Dan. c. 5. v. 11. 12. 13. Pater fuit hic Astyager II. seu Darius Medius Cyararis II. et Mandanes, quô genitus Cyrus, avunculi filiâ et herede unicâ ductâ, Medo-Persicam ditionem, cum reliquis Asiae regnis, Medico, Lydico, Babylonico, sub unum caput redegit. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XVIII. ubi de Regibus Medo-Persicis etc. Vide et infra Darius Medus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.